Epistola ad Titum*

Caput 3: Versus 13

Zenam legisperitum.Hoc dicit, non quia peritior sit Apollo, sed quia hujus professionis erat in Synagoga.Apollo.Episcopus fuit Corinthiorum, qui propter seditionem concitatam adversum se a pseudo-apostolis discesserat cum Zena socio suo ad Titum Cretensem episcopum. Sed Corinthiis jam sedatis per epistolas Pauli mandat Tito, ut priusquam veniat Nicopolim, praemittat eos ita solite, ut nihil in viatico illis desit.Ut nihil,etc. Ideo jubet sumptus illis necessarios dari, quia dignum erat, ut qui spiritualia tradebant, non illis deessent carnalia.
(* Traductions européennes)